라틴어 문장 검색

si vis, potes me mundare, qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam quid crederet publicavit, ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogativae subiciatur, cum censurae tuae adtremat etiam turba collegii, cum in gravitatis vestrae comparationem ipsa etiam grandaevorum corda puerascant, cum post desudatas militiae Lirinensis excubias et in apostolica sede novem iam decursa quinquennia utriusque sanctorum ordinis quendam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur, tu nihilominus hastatorum antesignanorumque paulisper contubernio seque-stratus ultimos calones tuos lixasque non despicis et ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers ac manum linguae porrigis in conscientia vulneratis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:4)
ergo non convenit dare primam generationem nec primam corruptionem, ergo generatio et corruptio est aeterna;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 24:4)
Verum est corruptione quae opponitur generationi, quia sicut generatio est ex materia, sic corruptio sibi opposita est in materiam, scilicet in contrarium et non in puram negationem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:3)
"omne quod corrumpitur, abibit in hoc ultimum", id est in materiam, - nec etiam per corruptionem, largius accipiendo nomen, quam unquam accipit ipse Philosophus, quae scilicet corruptio cadere potest in omni ente quod habet aliam causam, quantum de se est.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:3)
quae ratio demonstrat rem generabilem post suam corruptionem iterum redire sine generatione, et etiam eandem in numero quae prius ante suam corruptionem erat, sicut oportet fieri in resurrectione hominum secundum sententiam nostrae fidei?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION