라틴어 문장 검색

quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:1)
cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικη` vocatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 313:1)
nam et potest aliquando ipsa res per se inspectione esse contenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 315:3)
inspectio etiam ipsa saepe deprehendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 23:5)
nec vereor, ne videar repugnare Ciceroni, quanquam collationem separat ab exemplo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:2)
nam παραβολή quam Cicero collationem vocat, longius res quae comparentur repetere solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 243:1)
hic meritorum, temporis, praemii collatio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 232:2)
interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσισ dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 140:3)
Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 5:2)
Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:1)
Ut ad propositum revertar, huic libertati multum conferet et illa, de qua modo loquebamur, inspectio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 23:1)
" Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 16:4)
Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione laudatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:5)
Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:2)
Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio, per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION