라틴어 문장 검색

utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:2)
exsul erat mundi, donec miserata vagantem hospita tu terris erras, ego dixit in undis instabilemque locum Delos dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:13)
Perimelen navita dicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:9)
nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus implet instabilesque imas facit et dat posse moveri, cetera sunt hominis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 22:2)
hos navita ponti edidit esse deos, dum retia litore siccat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:6)
obvertit lateri pendentes navita remos cornuaque in summa locat arbore totaque malo carbasa deducit venientesque accipit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 55:2)
Iamque viam suadet boreas, flatuque secundo carbasa mota sonant, iubet uti navita ventis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 39:1)
scopulum quoque navita vitat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:4)
navita confessus gelidum pallore timorem, iam sequitur victus, non regit arte ratem, utque parum validus non proficientia rector cervicis rigidae frena remittit equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 47)
haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris transeat instabilis strenua Cyaneas Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem arta sub Anchiali moenia tendat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1012)
rarus ab Italia tantum mare navita transit, litora rarus in haec portubus orba venit, sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina voce loqui - certe gratior huius erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1217)
haec hora cunctis utilis qua quisque quod studet gerat, miles, togatus, navita, opifex, arator, institor.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus11)
quid mihi tu ritus solitos, Romane senator, obiectas cum scita patrum populique frequenter instabilis placiti sententia nexa novarit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2112)
It mare per medium Dominus fluctusque liquentes calce terens iubet instabili descendere cumba discipulum, sed mortalis trepidatio plantas mergit;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Per mare ambulat Christus1)
cernunt stupentes navitae vectam remenso marmore labi retrorsum leniter aestu secundo et flamine.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.142)

SEARCH

MENU NAVIGATION