라틴어 문장 검색

Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장3)
Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장4)
Pumiles aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule, quam nec pugnacem ac rixosae libidinis marem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 14:1)
quantum humilitatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus adstricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:2)
ad hunc motum comprimendum cum exercitu ampliore et non instrenuo duce, cui tamen tuto tanta res committeretur, opus esset, ipse potissimum delectus est ut et industriae expertae nec metuendus ullo modo ob humilitatem generis ac nominis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 5:3)
aliorum studium, aliorum indignatio eminebat, divitissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 24:2)
Assumite rastrum bone humilitatis, atque glebis exuste animositatis occatis, agellum sternite mentis vestre, ne forte celestis imber, sementem vestram ante iactum preveniens, in vacuum de altissimo cadat. 16.
(단테 알리기에리, Epistolae 29:2)
Itaque suppleat regie Celsitudinis apprehensio que scribentis humilitas esplicare non potest.
(단테 알리기에리, Epistolae 65:4)
Absit a viro phylosophie domestico temeraria tantum cordis humilitas, ut more cuiusdam Cioli et aliorum infamium quasi vinctus ipse se patiatur offerri! 7.
(단테 알리기에리, Epistolae 87:4)
scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:29)
", elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:37)
Igitur clericatum non honorem intellegens sed onus primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde, ut nullam obsceni in se rumoris fabulam daret, ut, qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:19)
Humilitatem laudem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:5)
Ego, diversorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate veteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:16)
"Nonne vidisti humilitatem Achab coram me?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION