라틴어 문장 검색

Hac data occasione eorum monita et praecepta exequi gaudebat, regem appellans patronum suum et patrem et protectorem (nam haec ipsa verba rex literis suis postera inseruit ad civitatem Londini missis, quibus humanitatem archiducis prolixe commendavit) cum aliis verbis honorificentissimis quae amorem suum et observantiam erga regem testarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:16)
Verum utcunque iste vir laudandus aut reprehendus occurrat, certe felicissimam memoriam meritus est, eo quod principale fuerat instrumentum in coniunctione duarum rosarum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:10)
Nihilominus si uterque rex hoc facere recusaret, se potius quam sanctitas suas sola navigaret, quam primum posset eidem inserviturum, sub conditione tamen ut primo discordias omnes inter principes Christianos depositas et sedatas videret quemadmodum ipse ex sua parte nullis omnino implicatus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:9)
Sed non alio modo quam sicut instrumentum plerunque secum habet artifex.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:8)
Neque id molimur tam instrumentis quam experimentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:2)
Etenim experimentorum longe major est subtilitas quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:3)
Sexta tandem pars operis nostri (cui reliquae inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quae ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima et casta et severa educitur et constituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:1)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
Manifestissimum autem est, in omni opere magno, quod manus hominis praestat, sine instrumentis et machinis, vires nec singulorum intendi nec omnium coire posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:21)
instrumentis et auxiliis res perficitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:2)
Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:4)
ita et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:5)
inventum esse quoddam instrumentum, per quod cardines et puncta coeli exacte capi et dignosci possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:2)
homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et varia, per agitationem phantasiae, discursuri fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:3)
aut de explicato motu linguae et labiorum et instrumentorum reliquorum usque ad editionem vocum articulatarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION