라틴어 문장 검색

Eodem tempore, quo rex Baldewinus ab obsidione Sagittae rediit, Willhelmus comes de Sartangis, commisso praelio cum rege Damascenorum, Hertoldino nomine, et eodem cum copiis suis attrito in campo castelli Montis peregrinorum, in victoria et gloria cum mille loricatis equitibus et in spoliis multis regressus praesidium Archas, quod dux Godefridus prima expeditione multis ingeniis aut viribus superare non potuit, nunc post plurimam vastationem segetum ac frugum, quam singulis annis circa regionem intulit, consilio cujusdam Sarraceni in virtute magna obsedit, eo quod penuria alimenti habitatoribus [0677D] loci nimia inesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 2:1)
In una de septem navibus viri Sarraceni et sagittarii, viri fortissimi et claritate pretiosarum vestium fulgentes inerant, dono regi adducti, et qui nullis in regione Jerusalem sagittandi arte inferiores haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:5)
Nam digni sunt amicitia quibus inest causa cur diligantur, ut Tullius DeAmicitia dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:25)
Et si vis guerram fugere, nitaris omnibus placere, quod facere poteris,si gesseris optima et locutus fueris pauca.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:2)
Et nota quod qui adverso nititur loco duplex sumit certamen, et cum hosteet cum loco, ut quidam sapiens dixit, "Resistere ergo violentie et iniurietaliter tibi permittitur, ut a quibusdam dicatur vitium et culpa non resistereiniurie, si fieri potest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 71:6)
"Quid enimdiscrepat a peccante qui se per excessum nititur vindicare?"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 82:6)
Et quia "in omnibus bonis duplicia mala invenies, " ut Jhesus Sirac dixit, ideo in principiis mgis timere debes propter duplicia mala, quæ omnibusrebus insunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:5)
Nihil discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 247:8)
Illa vero scientia, que est sapore virtutum condita, est vera sapientia ad cuiusstudium summa ope niti debemus, quia sine illa nemo beate vivere potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 18:3)
Sed audisti tamen aliquam mulierem quae suisensus ingenium niteretur mittere in bonum?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 104:8)
Longotemporis intervallo in eadem regione qua puer inerat, coeperunt adeo egerequod ciborum inedia periclitarentur fame.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:6)
(1) Quidam tamen nituntur probare, quod sit causa, eo quod Plato ponit compares stellas his quae nascuntur, in quibus sunt formae, quae sunt causae rerum generatarum et regula esse et vitae earum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 2:1)
quia naturae bonum omnibus inest:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:4)
quo dicto significare videtur diligenter cor hominis ad peccata propendere, et inesse principali nostro lubricum delinquendi, et quod pejus est, studium non deesse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:4)
Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subjicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION