라틴어 문장 검색

Cumque eum defensores causarum, ut conscium rationis perfectae, plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 4:1)
Et imperator ira gravi permotus, reliquos ex ea cohorte, qui abiecte sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem compegit militiam (quae onerosior est) dignitatibus imminutis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 10:1)
Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos, ratione iusta permotus, quod auxilia misere Procopio, civilia bella coeptanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 1:2)
Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus Tene, claude, comprime, abde ministris officiorum tristium clamitantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 23:1)
Cumque hoc populus intenderent, multi extimabant, quod iam amplius hoc seculum non staret;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1145)
Inde iter permotum partibus Sclavaniae, quorum vocabulum est Wilze, Domino adiuvante;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 789 103:2)
Inde autem itinere permoto partibus Baioariae perrexit, ad Reganesburg pervenit, ibi exercitum suum coniunxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:2)
Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 296:3)
et dum rex ad alia intendit, magnum sibi et regno malum accrescere fecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 56:2)
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.
(아풀레이우스, 변명 4:18)
igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad me et mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.
(아풀레이우스, 변명 49:11)
lector intende;
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:11)
"Et ipse quidem conscientia tanti facinoris merito permotus statim profugit et in domum quandam praesidio tenebrarum elapsus perpetem noctem delituit;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:8)
"utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:15)
"Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION