라틴어 문장 검색

Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 11:1)
quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 1:3)
nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 11:2)
Quam definitionem significare volens, Lucretius poeta ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 5:1)
Stoici causas esse videndi dicunt radiorum ex oculis in ea quae videri queunt emissionem aerisque simul intentionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVI 3:1)
Addebat etiam quod ad praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quam intentionem nos dicimus, sicut adfabre et admodum et adprobe dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 6:1)
Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 7:2)
nam et adpotus cum dicimus et adprimus et adprime, intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen ad particula satis commode accentu acuto pronuntiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 8:1)
Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 5:1)
Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 4:1)
Plebem autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit, quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, plebes vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 6:1)
Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 5:1)
Indistincta namque et confusa fient quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 6:2)
Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 4:2)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumavit reddique eos laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliquis pudor reverens concelaret, ea omnia sine gravi periculo, libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION