라틴어 문장 검색

Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere et subministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:4)
neque id tamen ex rationibus atque praescriptis interpretandi, sed ex eodem intellectus usu quem alii in inquirendo et inveniendo adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:5)
Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma non sint inventa aut probata, teneri minime velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:8)
aut quia authores et inventores se earum credunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:2)
Verum de istis, quae jam obiter perstringimus, fusius dicemus, quum veram interpretandae naturae viam, absolutis istis expiationibus et expurgationibus mentis, proponemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:13)
Itaque mirum non erat, apud Aegyptios (qui rerum inventoribus divinitatem et consecrationem attribuerunt) plures fuisse brutorum animalium imagines quam hominum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:7)
summa superbia et invidia suorum inventorum infirmitatem in naturae ipsius calumniam et aliorum omnium desperationem vertentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:7)
ille (inquam) ab omni admiratione se facile liberabit, et potius humanae conditionis miserebitur, quod per tot secula tanta fuerit rerum et inventorum penuria et sterilitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:6)
superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex jam cognitis transferendis et componendis et applicandis, per eam quam diximus Experientiam Literatam, deduci possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:4)
Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam Interpretandi Naturam veniamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:1)
Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris), sed et rerum naturam intueatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:8)
Primo itaque, videtur inventorum nobilium introductio inter actiones humanas longe primas partes tenere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:1)
Ea enim rerum inventoribus divinos honores tribuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:3)
Etenim inventorum beneficia ad universum genus humanum pertinere possunt, civilia ad certas tantummodo hominum sedes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:6)
ita certe ipsa contemplatio rerum prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in seipsa magis digna est, quam universus inventorum fructus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION