라틴어 문장 검색

tabulas publicas Larini corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 192:3)
vos mihi cognatorum, vos affinium loco ducerem:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장3)
Affinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장33)
Ad hoc, alii si deliquere, uetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio assunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장7)
agamus tamquam adfines:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 4:15)
Cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem dementem alligaturus est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 7:8)
" Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis moriendum sit !
(세네카, 행복론, Liber IV 52:2)
si patri do beneficium, et matri et avo et avunculo et liberis et adfinibus et amicis et servis et patriae.
(세네카, 행복론, Liber V 118:2)
Cum civibus primum, deinde eum collegis, novissime eum adfinibus coactus armis decernere mari terraque sanguinem fudit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:1)
Fatigatae adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi virorum;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 7:2)
nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:2)
Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 6:3)
quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis fratribus, propinquis adfinibus, lugubres domos habeant, his publici privatique doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 125:1)
quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum viderunt nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi vestem mutarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 206:2)
Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Nova Carthago est spectant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 259:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION