라틴어 문장 검색

Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles Arboris e trunco serpentis saucia morsu Subrigit ipsa feris transfigens unguibus anguem Semianimum et varia graviter cervice micantem Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans Iam satiata animos, iam duros ulta dolores Abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 153:3)
quem se intorquentem lanians rostroque cruentans, iam satiata animos, iam duros ulta dolores, abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda, seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:4)
) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, intorqueat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 6:5)
alternis enim versibus intorquentur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 77:4)
tunc fallere sollers adposita intortos extendit regula mores et premitur ratione animus vincique laborat artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
(페르시우스, 풍자, satire 513)
Idem ego ex altera parte feci et intorto circa brachium pallio composui ad proeliandum gradum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:4)
Illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum cervicemque vinxit meam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:4)
Cameren incola turba vocat, illuc cursus erat, nec longius afuit inde, quam quantum novies mittere funda potest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권386)
Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda iacit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:6)
Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes, bracchia non habuit, truncoque repandus in undas corpore desiluit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:65)
utque ferae sequitur vestigia coniugis amens deque sinu matris ridentem et parva Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundae rigidoque infantia saxo discutit ora ferox.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 48:3)
Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:1)
Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti, intorquet iaculum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:1)
corpus mortale per auras dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda missa solet medio glans intabescere caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:3)
mox horrida bella conserit et funda sternit stridente Golian.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), David2)

SEARCH

MENU NAVIGATION