라틴어 문장 검색

Non consideramus ea solummodo ut determinemus qualis sit eorum usus rationalis, sed quod intrinsecum bonum habent ab eiusmodi usu seiunctum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:3)
Credenti mundus non extrinsecus sed intrinsecus est contemplandus, nexus agnoscendo quibus Pater nos cum omnibus creaturis coniunxit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:6)
"quemvis tuorum principum,1 qui veste et ore praenitent, magis probabo debilem quam quis meorum est pauperum hunc, qui superbit serico, quem currus inflatum vehit, hydrops aquosus lucido tendit veneno intrinsecus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.78)
"est alter, est intrinsecus, violare quem nullus potest, liber, quietus, integer, exsors dolorum tristium."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.53)
nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 282:1)
Stoici volunt superponere huic etiamnunc aliud genus magis principale;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 13:1)
iunguntur inter se et insuper alii binis superponuntur.
(세네카, 행복론, Liber VII 51:3)
libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium linguas timenti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:4)
et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasceatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 2:1)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION