라틴어 문장 검색

Succincte docet illa loqui sensusque profundos Sub sermone breui concludere, claudere multa Sub paucis nec diffuso sermone uagari, Vt breue sit uerbum, diues sentencia, sermo Facundus, multi fecundus pondere sensus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:3)
Illa uirum docet in spacium concludere terram, Aera metiri, mare sistere, claudere celum Finibus et teretem mundi describere formam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:4)
Precipitem mouet illa rotam motusque laborem Nulla quies claudit nec sistunt ocia motum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:20)
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore, Funere famoso dedignans claudere uitam Hostis et insigni leto pensare ruinam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:13)
Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
Dehinc rex per dies [0412D] octo plurimum conventum suorum habens, qui etiam ad videndum tam nominatissimum principem confluxerant, quaerebat consilium qua fide et fiducia salvo regno suo rebusque suorum tam copiosus exercitus fortiter armatus intromitteretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:7)
Igitur tam praeclaro principe jam obside facto, et rege una cum illo in Pannoniam regresso, universus exercitus ex jussu et concessu regis per pontem trans paludem intromissus est, et ad fluvium Lintax castrametatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:1)
cujus portas clausas reperiens, minime introire permissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:3)
- Ubi Baldewinus, princeps civitatis factus, Christianos partis Tankradi intromittere non vult.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 21:2)
Post hujus Tankradi abscessum, Baldewinus iterato Turcos admonet, instat et promittit honores et praemia a duce consequi ingentia, et non solum illi, sed caeteris civitatibus praeferri, si urbem aperiant, si se suosque datis dextris in fidei obligatione intromittant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:1)
Turci autem et Armenii videntes Tankradi fugam et absentiam, Baldewini vero praevalere potentiam, utrinque fide data et firmata, portas urbis aperiunt, Baldewinum suosque intromittunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:2)
His itaque cum principe suo Baldewino intromissis, et hospitii quiete recreatis, proxima dehinc die jam vespere instante, trecenti ab exercitu peregrinorum sequestrati, ac vestigia Tankradi secuti, de familia et populo Boemundi, ante urbis moenia in armis et clypeis astiterunt, quibus [0444B] ex jussu Baldewini et consilio majorum urbs et janua interdicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:6)
Sed nequaquam preces eorum a Baldewino exauditae sunt, hac de causa scilicet, quod in auxilium Tankrado descendissent et propter fidei firmationem, quam cum Turcis et Armeniis fecerat, nullum praeter suos ante ducis Godefridi adventum in urbem recipi aut intromitti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:9)
nec populum Dei vivi aliam ob causam exclusisse, nisi quia jurejurando Turcis et Armeniis promiserat neminem praeter suos ante ducis adventum urbi intromitti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION