라틴어 문장 검색

Et par est ratio motus pilarum, quae Pulvere tormentario madefacto implentur, &, materia in flammam per foramen paulatim expirante, recedunt a regione flammae & in partem contrariam cum impetu feruntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 52:7)
Eodem argumento, nisi Terra nostra paulò altior esset sub aequatore quàm ad polos, Maria ad polos subsiderent, & juxta aequatorem ascendendo, ibi omnia inundarent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 28:5)
His in locis mare, magna cum velocitate accedendo & recedendo, littora nunc inundat nunc arida relinquit ad multa Milliaria.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:14)
Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:4)
Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:5)
Inundavere pectus lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam paene submovit . . . In partemvoluptatis temptabat admitti, nec domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium . . . Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:11)
Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:4)
turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 159:1)
Arborei fetus adspergine caedis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tingit pendentia mora colore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:12)
Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam tortoque incingitur angue egrediturque domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:1)
Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:1)
Fertilis inmaduit madefactaque terra caducas concepit lacrimas ac venis perbibit imis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:9)
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)
madefacta est terra cruore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:7)
Ingemuit duroque sudem vix osse revellit Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 32:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION