라틴어 문장 검색

Ex partu laboranti erysimum ex uino tepido ieiunae dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 16:1)
Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:1)
Communes uero ieiuni intestini et uentriculi uulnerati notae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 20:1)
Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 19:4)
Ac si longius a praecordis fistula est, ex interuallo ieiunum radiculas esse, deinde uomere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:5)
Sed leuis papula etiam, si ieiuna saliua cotidie defricatur, sanescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 68:3)
- His aluus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:5)
Inungui uero eo debet, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 39:1)
Sed ante leni, tum hoc inunguendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 43:6)
inungui acribus medicamentis, quae supra conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quod lapidem haematitem habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:3)
At si ex senectute aliaue inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optumo et cypro et oleo uetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 62:1)
Sanguinem ex fronte uel naribus mittere, in temporibus uenas adurere, gargarizando pituitam euocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 64:4)
In utraque parte uero [id est et paralysi et mydriasi] pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 66:3)
- Sed sic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:3)
- Nihil commodius est quam sanguine uel columbae uel palumbi uel hirundinis inunguere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 69:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION