라틴어 문장 검색

Verba volvere et celeritate dicendi apud inperitum vulgus admirationem sui facere indoctorum hominum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:5)
Nihil tam facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguae volubilitate decipere, quae, quidquid non intellegit, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:13)
ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt, indocti primum, quamquam plena omnia gypso Chrysippi invenias;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II1)
"Quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat quo mordetur gallina marito?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III36)
solet hic defendere causas nobilis indocti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII23)
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII71)
Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insemel regna veniebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 1:1)
Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 6:1)
Novissime inusitatum Caesaris oculis nefas:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 81:3)
Non esse ab re puto hoc in loco id quoque ammonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime nox pro noctu dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 19:1)
Nam Iulius Caesar ut siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Aegyptiis disciplinis hausit, ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est, ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 39:1)
Non rudis indocta fecit me falce colonus:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII1)
Quamvis me ligulam dicant equitesque patresque, Dicor ab indoctis lingula grammaticis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXX Ligula argentea1)
novis pro inusitatis et malis et per hoc magicis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5001)
alii ad animum referunt, ut Sallustius indocti incultique.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3162)

SEARCH

MENU NAVIGATION