라틴어 문장 검색

illa vero nocte ita invaluit, ut non moveri omnia sed verti crederentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 3:2)
30. Dum aquae, quae praesto est, qualitas usque in deterius labitur, quibusdam in locis invalescit mos exiguas has opes ad privatam possessionem redigendi, eaque in mercem immutatur, mercatus legibus temperatam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:1)
tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat, traderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 2:1)
nam ut est longe vehementissimus hic, cum invaluit, adfectus, ita, si nihil efficit, tepet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 62:1)
cum et verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), sed prout opportune proprieque aut secus collocata sunt, et cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 146:2)
Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:2)
aestus ac sitis invalescebant atque 1 in profunda serenitate contra calorem sola quae tegeret nebula de pulvere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 3:2)
QUO in tempore misit etiam Augustino epistulam super miraculis, quae per eum facta esse cognouerat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, his uerbis hortatur:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:1)
sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντεσ, circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντεσ, item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντεσ, consonantesque, quos appellant συνηχοῦντασ. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장2)
cuius suculae cardines uti centra porrecti in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione versando faciunt oneris elationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION