라틴어 문장 검색

etiam fortis viros subitis terreri, nedum ille scaenicus, Tigellino scilicet cum paelicibus suis comitante, arma contra cieret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장5)
nec quicquam notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 2:1)
caput imperii et decora omnium provinciarum ad poenam vocare non hercule illi, quos cum maxime Vitellius in nos ciet, Germani audeant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장11)
additus perculsis terror invecta in terga pugnantium classe:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장9)
vulneratur rex Epiphanes, impigre pro Othone pugnam ciens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장8)
tum Alfenus Varus praefectus castrorum, deflagrante paulatim seditione, addit consilium, vetitis obire vigilias centurionibus, omisso tubae sono, quo miles ad belli munia cietur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장4)
ita victores latus hostium invecti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장7)
superesse Vespasiano mare, classis, studia provinciarum, per quas velut alterius belli molem cieret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장7)
is quoque inclementer in Vitellium invehi solitus nihil spei sibi inter adversa reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장2)
opposuit sinum Antonius stricto ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum obtestans, ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspexerat, ad ferendam opem nomine ciens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장14)
tum ad Moesicos conversus principes auctoresque belli ciebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장3)
ipse paucis, quos adversa non mutaverant, comitantibus flexit in Vmbriam atque inde Etruriam, ubi cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum et, si provenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis navibus in quamcumque partem Narbonensis provinciae egressus Gallias et exercitus et Germaniae gentis novumque bellum cieret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장8)
nam pervasisse in Germanias Valentem et veteres illic novosque exercitus ciere credebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장3)
plebs invectis equitibus fusa;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장7)
Tum invectus est Musonius Rufus in P. Celerem, a quo Baream Soranum falso testimonio circumventum arguebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION