라틴어 문장 검색

dein P. Pomponius legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite alario, monitos ut anteirent populatores vel dilapsis improvisi circumfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장4)
praefectum castrorum et legionarias cohortis extruendis apud Siluras praesidiis relictas circumfundunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장3)
igitur repente agmen Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui viae pariter et pugnae composuerat exercitum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장2)
coire populum et circumfundi coram et accipere adfectum, quemcumque orator induerit!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 4:5)
nec quicquam notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 2:1)
additus perculsis terror invecta in terga pugnantium classe:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장9)
tum vetustissimus quisque castigare credulitatem suam, metum ac discrimen ostendere si cum exercitu Cae- cina patentibus campis tam paucas cohortis circumfudisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장3)
ita victores latus hostium invecti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장7)
hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos, inde circumfusas auxiliorum manus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장6)
is quoque inclementer in Vitellium invehi solitus nihil spei sibi inter adversa reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장2)
plebs invectis equitibus fusa;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장7)
Tum invectus est Musonius Rufus in P. Celerem, a quo Baream Soranum falso testimonio circumventum arguebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장1)
tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
auxilia passim circumfusa sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장5)
duae alae cum perfuga missae incauto hosti circumfunduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION