라틴어 문장 검색

Huic igitur invidebant alii versificatores sua superbi generositate regemqueconvenientes inquiunt:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:4)
sed adeo casta erat ut eumomnino sperneret et eius amorem respueret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:32)
Spretis minis dominus suae mulieris intrare nonpermisit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:26)
Erat autem in eadem regione quidam regis praescriptinotarius, qui livoris macula tactus puero invidebat et graves inimicitiascontra eum latenter exercebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:12)
Quoties mihi pudorem incussit, si moriturum praeterii, si non visitavi graviter aegrum, si fastidivi inopem, si captivum non redemi, si senem sprevi!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:10)
Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:15)
Nemo enim invidere debet alteri laudem quae sibi prosit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:3)
Cain admonitione spreta insolentiam et crimen auget.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 1:1)
Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:12)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)
Post quae ita completa, Constantius ut iam caelo contiguus, casibusque imperaturus humanis, magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes, ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem, quia blandiri nesciebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 37:1)
sed ille spretis qui prohibebant, perrupit intrepidus, ingressusque consistorium, ore et pectore libero docuit gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 7:3)
Hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis, improviso excursu duces oppressere Poenorum, posteaque reparatam, Persarum rex ille Cambyses, quoad vixerat alieni cupidus et immanis, Aegypto perrupta aggressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 3:1)
Reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis, et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi, ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi, quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate, et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 6:1)
Itaque spreta iam vivendi cupiditate, fortiter decernentes, ad ripas pellimur Tigridis, alte excisas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION