라틴어 문장 검색

quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 587:2)
et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 550:2)
remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuventutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere suas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 13:2)
reduci oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac coniuges invisere et usurpare libertatem et creare magistratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 20:1)
populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua ex parte Etruriam adjacent, peragravere rebusque nequiquam repetitis novi consules iis C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 115:1)
nam et Perusinis auctoribus post deductum ab consule exercitum rebellatum fuerat et Samnites praedatum in agrum Vescinum Formianumque et parte alia in Aeserninum quaeque Volturno adiacent flumini descendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 439:2)
itaque cum longinqua a domo instet militia incertumque sit quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 207:1)
sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 608:1)
Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 149:1)
tyrannus cum tribus summum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante signa vectabatur, cornua extrema invisens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 419:1)
nunc ad eum inviso.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 123)
nisi hodie mi ex fundis tuorum amicorum omne huc penus adfertur, cras Phoenicium poeniceo corio invises pergulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 297)
Adiacet unctorium, hypocauston, adiacet propnigeon balinei, mox duae cellae magis elegantes quam sumptuosae;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION