라틴어 문장 검색

Regresso itaque Tankrado cum caeteris principibus supra centum et quadraginta millia virorum peregrinorum, qui Jerusalem hoc anno adorare convenerant, taedio diutinae morae affecti, navigio nunc velis et remis aptato, rege vero salutato, alto mari invecti sunt ut ad terram nativitatis suae redirent, aequore ab omni fervore et turbine ventorum sedato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:1)
Nec diu post urbis illius captionem ipsis Genuensibus et Pisanis legatio regis Baldewini adfuit, qua nimium ex parte ipsius salutati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 54:1)
et Angli, Dani, Flandrenses velis et remis iterato navigio, salutato rege in terram nativitatis suae reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:7)
[0679C] Qui continuo nuntiis Tankrado missis ex consilio suorum, ut virum salutarent, et adventum suum apparatumque suorum consodalium illi indicarent, jussit, obnixe precantes, quatenus secum habere colloquium non refutaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 10:1)
Ergo veniens regem salutavit, et a rege susceptus est benigne.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:6)
At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo, honestus advena salutatum introieris primitus, tamquam exoptatus suscipieris, et interrogatus multa coactusque mentiri, miraberis numquam antea visus, summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 12:1)
Agnitus vero tandem et asscitus in amicitiam, si te salutandi assiduitati dederis triennio indiscretus, et per totidem dierum defueris tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus, et ni inde miser discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres summittendo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:2)
Diocletianus enim Augustus omnium primus, externo et regio more instituit adorari, cum semper antea ad similitudinem iudicum salutatos principes legerimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:3)
Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum, temere procursantes, et urgente utraque parte, Antoninus ambitiosius praegrediens agmen, ab Ursicino agnitus, et obiurgatorio sonu vocis increpitus, proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summi ferebat honoris insigne, desiluit equo, curvatisque membris, humum vultu paene contingens, salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 5:1)
Nec eorum culpari quisquam debuit, cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent, spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 38:2)
Salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras mentitus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 26:2)
Tunc Karloman, germanus eius, obviam veniens Karoli rex barbani sui, ad fluvium qui dicitur Brenta, et pacificis verbis se ad invicem salutaverunt, et pactum usque in mensem Madio firmaverunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1812)
Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:4)
Qui festinanter Trecas civitati ei occurrit, mutuoque se salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:2)
Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION