라틴어 문장 검색

unde ait 'invia regna', licet et Hercules aliique transierint et sit transiturus Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 15414)
maria invia teucris color est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1281)
quid enim pulchrius ea figura quae sola omnis alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere nihil offensionis potest, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:8)
deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:2)
Nam cum aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 4:3)
Iam vero quid opus est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus somniorum potius, quam derecto deus, siquidem nobis consulebat, Hoc facito, hoc ne feceris diceret idque visum vigilanti potius quam dormienti daret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 188:1)
Per anfractus deinde obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque peculio coepit rogare stuprum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 8:4)
gens fuit et campis et equis et tuta sagittis et circumfusis invia fluminibus, addiderant animos Crassorum funera genti, cum periit miles signaque duxque simul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권367)
nam templa profanus invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 50:2)
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi invia fecissent venti Boeotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:3)
Invia virtuti nulla est via!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 17:5)
nondum tamen invia Iani ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:6)
qui pontum rabidis 1 aestibus invium persultare vetas, ut refluo in solo 2 securus pateat te duce transitus, et mox unda rapax ut voret inpios;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae26)
Haec miracula ceteri vectores pavidi stupent, solus non trepidus Petrus agnoscit Dominum poli terraeque et maris invii, cuius omnipotentiae est plantis aequora subdere.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr3)
hinc alios, ast inde alios properare seorsum, quemque per anfractus proprios;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2272)

SEARCH

MENU NAVIGATION