라틴어 문장 검색

Coloniam populo ne farcias aut super oneres alios post alios mittendo, sed potius informationi diligenti intende quot capita de tempore in tempus minuantur, eaque numero conveniente pro rata suppleas, ita tamen ut coloni bene victitent nec penuria affligantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:46)
Eligit ipse tamen sibi, quos ad tale iuuamen Esse putat iustos, his gazis quos tot (h)onustos Dirigat uxori, ratus est ubi cuncta reponi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:4)
Quod ratus ulcisci leo dedecus, haec ait ipsi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:11)
Quod dum tale pati grauis esset sarcina patri, Luminibus tandem ratus est priuaret ut anguem, Vel dum dormiret, aliter si forte nequiret.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:3)
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus, Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:10)
Dum sic audiret rata uulpes, hoc ut adiret, Sorde uolutabri se puluere sparsit et agri:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:13)
UIR, ratus uxorem quondam temerasse pudorem, Alloquitur plane uocis simulamine uanae:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:1)
Gallus adhortantis prece uictus et hoc simulantis, Non metuenda ratus patris, iacit oris hyatus, Lumina claudendo, ueluti solet ipse canendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:6)
Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장3)
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장10)
Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui observabant me, quia verbum Domini est.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장11)
Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum;
(불가타 성경, 말라키서, 2장8)
Quod si post haec verba cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et, quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장30)
Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장36)
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION