라틴어 문장 검색

Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum;
(불가타 성경, 말라키서, 2장8)
Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장36)
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장44)
qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장45)
venit Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventiones ?indignabantur enim supra modum ?voluerunt irrita facere pacta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장25)
Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장28)
Non est iusta satis saeuitiae ratio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 10:1)
quaenam ista iocandi saevitia?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:15)
gemit inrita Tempe Thessalus et domitis inrisam cautibus Oeten.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:55)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
spes inrita valli concidit et scopulis patuerunt claustra revulsis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:33)
Ipsa domum tenero mulcens Proserpina cantu inrita texebat rediturae munera matri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:131)
cui tanta potestas in me saevitiae?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:37)
"Procul inrita venti dicta ferant" subicit Cybele;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:72)
quos ego nequidquam planctus, quas inrita fudi ore preces!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:133)

SEARCH

MENU NAVIGATION