라틴어 문장 검색

retinet longaevus haruspex fata canens, "O Maeoniae delecta iuventus, flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem fert dolor et merita accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:16)
Tu, cuius et annis et generi fatum indulgent, quem numina poscunt, ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:22)
Illic res Italas Romanorumque triumphos haud vatum ignarus venturique inscius aevi fecerat ignipotens, illic genus omne futurae stirpis ab Ascanio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:7)
Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, stans celsa in puppi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:4)
At Caesar, triplici invectus Romana triumpho moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat, maxuma tercentum totam delubra per urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:20)
Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes arma ferunt Italae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:7)
et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:2)
volat Itala cornus aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum pectus abit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:4)
Nunc etiam manis, haec intemptata manebat sors rerum, movet et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:17)
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis nascentem et patria Turnum consistere terra, cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:9)
Seu fatis Italum castra obsidione tenentur sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:7)
at illa volans clipeo est excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:7)
bis denas Italo texamus robore navis seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque modumque carinis praecipiant, nos aera manus navalia demus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:17)
Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus auxilioque urbes Italae populique supersunt, sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:13)
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur spes Italas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION