라틴어 문장 검색

Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem, collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuito structuram togae destruxerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 5:1)
et reliqua, quibus protraxit iocunditatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 4:1)
Addemus praeterea hoc iocunditatis gratia, et ut liqueat Virgilium vestrum undique veterum sibi ornamenta traxisse, unde hoc dixerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 17:2)
Si ergo cibo vivimus et cibum adpetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento varietatis ut haec semper provocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 31:1)
luctantes elaborantes egredi vel inter se saevientes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 531)
nam quod ait 'genuit Caucasus', elaboravit dicendo 'genuit' incredibilius facere de monte masculini generis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3673)
si tamen contingeret ut uno eodemque tempore et funestaretur quis et cogeretur operam dare sacrificiis, elaborabat ut ante sacra compleret quam funus agnosceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 22)
"Has fabulas et errores et ab inperitis parentibus discimus, et quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:1)
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:4)
haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda - honestas gloria tranquillitas animi atque iucunditas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 106:1)
caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:2)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)
Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:4)
ac si, ut cogitata praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장10)
Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas adferebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION