라틴어 문장 검색

An otiosus in schola poetarum Lepore tinctos Attico sales narrat?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX7)
Qui si Cecropio satur lepore Romanae sale luserit Minervae, Illi me facias, precor, secundum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIII3)
alii autem, quod magis sequendum est, excrementa comici leporis existimant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6067)
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:4)
haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda - honestas gloria tranquillitas animi atque iucunditas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 106:1)
caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:2)
- sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:3)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:1)
sed ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 3:7)
vox gestus et omnis actio sine lepore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:5)
in hac enim satis erat copiae, in illa autem leporis parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:6)
Non enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua naturam ipsam movet et cum iucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae percipitur omni dolore detracto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:4)
Itaque ne iustitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia iucunditatis vel plurimum afferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:3)
Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse est!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION