라틴어 문장 검색

Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire uolumus, excitare postea non possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 15:2)
Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:3)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:4)
nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 1:2)
Est autem ea moderatio, quam is sequutus videtur, aptissima:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 6:3)
ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit, neque ejus ipsius nimium sumatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 1:5)
Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant, prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 1:6)
habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne quem obdormire volumus, excitare postea non possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 15:3)
Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 16:3)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est, adverse scalpello subsecare, magna cum moderatione, ut neque ex oculo, neque ex palpebra quidquam abscindatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 15:5)
quae numerari inter difficillimas potest . Nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum affert.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 1:2)
nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint,conseri debent, ut Stephanitae, ut Tripedaneae, ut Unciariae, ut Cydonitae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 2:1)
nec minus Allobrogicae, quarum vini iucunditas cum regione mutatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 16:2)
Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 28:3)
Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION