라틴어 문장 검색

deinde , tum distributio, tum correctio, vel ante vel post quam dixeris vel cum aliquid a te ipso . praemunitio etiam est ad id quod aggrediare, et reiectio in alium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 31:1)
nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, , expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 49:2)
iudiciale et contionale, ut varium est, sic etiam ipsa collocatione verborum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 387:2)
nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 238:3)
nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 10:3)
illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:1)
" Quare tamen deus tam iniquus in distributione fati fuit, ut bonis viris paupertatem et vulnera et acerba funera ascriberet ?
(세네카, De Providentia, book 1 62:1)
Miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controuersias dicere?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 11:1)
neque eae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 448:3)
Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece τάξισ dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci διάθεσιν vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et distributione, quae graece οἰκονομία dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장1)
Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus sumptus ratione temperatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장35)
Alter gradus erit distributionis, cum ad usum patrum familiarum et ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae dignitatem aedificia apte disponentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장41)
et omnino faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum distributiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장45)
publicorum autem distributiones sunt tres, e quibus est una defensionis, altera religionis, tertia opportunitatis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장4)
utilitatis autem, emendata et sine inpeditione usus locorum dispositio et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda distributio;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION