라틴어 문장 검색

hac ipse magistra das veniam victis, hac exorante calores horrificos et quae, numquam nocitura, timentur iurgia contentus solo terrore coerces aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro concutiens tonitru Cyclopum spicula differt in scopulos et monstra maris nostrique cruoris parcus in Oetaeis exercet fulmina silvis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:10)
non spicula poscit iste labor;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:133)
Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum, quem in ventre gerunt, aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 1:1)
et coepta luce perfosso iugulo, iacente humi gladio, repertus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장10)
Tunc primum fortunam suam introspexit ferrumque accepit, quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem admovens ictu tribuni transigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장1)
et quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effundebant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장6)
plures obtulisse ultro percussoribus iugulum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장6)
crebrior fama tradidit Camurium quintae decimae legionis militem impresso gladio iugulum eius hausisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장11)
' alter e Cascis auersum uulnerat paulum infra iugulum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 1:4)
Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 2:3)
ac statim Spiculum murmillonem uel quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, requisiit et nemine reperto:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 3:3)
ferrum iugulo adegit iuuante Epaphrodito a libellis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 3:5)
plures autem prodiderunt optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:4)
hastas argento exornatas, spiculo aureo praefixas gestabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 23:1)
ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerat gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces summissae e rotarum orbibus haerebant et aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION