라틴어 문장 검색

quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 62:1)
nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisve accipiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 97:2)
nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 134:2)
Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum est, in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 138:1)
praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 147:1)
itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandum - ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi - exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam, Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 44:1)
ab rege qui exigerent iusiurandum, profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 469:2)
Praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi servarique non oportere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 350:2)
senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 351:1)
id ubi in P. Licinio ita statutum est, et ab se uti iusiurandum acciperent M. Cornelius postulavit ne in Hispaniam ulteriorem iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 174:2)
causas de stipendiis missorum cognoscebant, et cuius nondum iusta missio visa esset, ita iusiurandum adigebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 169:1)
ibi et iusiurandum ab rege et obsides accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 276:2)
missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 276:3)
conceptis verbis iam iusiurandum dabo, me numquam quicquam cum illa - iamne abiit Syra?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 4129)
quod si non dederit atque hic dies praeterierit, ego argentum, ille iusiurandum amiserit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION