라틴어 문장 검색

Hoc magis in signum speciei donaque forme Cedit, quod nulla corpus pinguedine surgit, Sed magis in maciem tendit, sic omnia iuste Possidet et nullo decor eius claudicat, immo Nil maius conferre potest Natura uel ultra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:13)
Sic nocti lucem connectit et ethera terre, Sic diuersa tenent pacem, sic dissona litem Deponunt propriam nec iam caro bella minatur, Spiritui cedens sed non sine murmure multo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:3)
Hec iuuenem docet ut nunquam mercetur amicum Munere, nec doni merito uenetur amorem, Nam precio quesitus amor cum munere cedit, Et quantum durat largicio durat amicus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:4)
Post alias sua dona libens et leta dedisset Filia Fortune, Casus cognata propinqui Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius Sortem, quod posset Nature lege tueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:1)
Languescet facinus mundum pietate regente Cedet auaricia, si munera fundat ubique Hostis auaricie?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:5)
Impetus auriga, Lis armiger, Ira maniplus Preuenit incessum domine, sed Terror euntis Asistit dextro lateri Damnumque sinistro Heret, Deffectus sequitur, Mors ultima gressus Arripit occiduos, et Mortis fldus Achates, Pallor, et assiduo Cedes comitata Dolore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:5)
Insultus lux ipsa nouos miratur et ipsam Noctem plus solito iam posse magisque morari, Nec proprios seruare uices, nec cedere Phebo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:2)
Sed postquam sua uerba, mine gestusque uigoris Nil habuere, locum dant uerba nec amplius illis Est locus, immo minis factum succedit et armis Cedunt uerborum pugne:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:8)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Jam comites errare uidens et cedere pugne Fletus adest, partemque suam succumbere bello Luget, et abscisso meret uelamine Luctus Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:1)
Sic iuueni sub Marte nouo noua laurea cedit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:7)
dum cedit, ceditur illi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:9)
Nunc mea tela iacent, quibus olim uictus Achilles Cessit, degeneri mentitus ueste puellam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:19)
Iam timet Excessus, jam bello cedere querit, Iam mens alta cadit, iam mentis decidit ardor, Dum comitis uidet occasum qui maxima belli Pars erat et prima tocius Martis origo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION