라틴어 문장 검색

Nonnulli putaverunt Iunium mensem a Iunio Bruto qui primus Romae consul factus est nominatum, quod hoc mense, id est Kalendis Iuniis, pulso Tarquinio sacrum Carnae deae in Caelio monte voti reus fecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 31:1)
Nam et Kalendae Iuniae fabariae vulgo vocantur, quia hoc mense adultae fabae divinis rebus adhibentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:2)
Augustus deinde est qui Sextilis antea vocabatur, donec honori Augusti daretur ex senatusconsulto cuius verba subieci:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:1)
CUM IMPERATOR CAESAR AUGUSTUS MENSE SEXTILI ET PRIMUM CONSULATUM INIERIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:2)
Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:1)
septimum decimum Kalendas conputabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:2)
similiterque post Idus decem et septem dies in singulis usque ad sequentes Kalendas putabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:3)
quod aperiemus, si prius ostenderimus cur nundinae vel primis Kalendis vel Nonis omnibus cavebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 16:2)
in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:2)
sextum decimum Kalendas sed a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 11:4)
At hic non a primo in ultimum mensis diem ad incrementum continuum numerus accedit, sed post Kalendas dirigitur in Nonas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 2:1)
post rursus, ni fallor, immo ut nunc quoque retulisti, in sequentes Kalendas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 2:3)
Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum variis observa­tionibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:3)
et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:2)
Ideo mensis uberior duos illos quibus augebatur dies inter Kalendas suas et Nonas habebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION