라틴어 문장 검색

Bithyni senatus consultum apud consules carpere ac labefactare sunt ausi, atque etiam absenti principi criminari;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:1)
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, In dubio vitae lassa Corinna iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 131)
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, inque pio cadit officio:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:12)
Ille, cruore fluens, cubito tamen adlevat artus semilacerque toro temptat consurgere et inter tot medius gladios pallentia bracchia tendens "quid facitis, gnatae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 24:3)
Quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae natis in corpore pennis adlevat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit versasque per aera mittit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 53:1)
quique per autumnum percussis frigore primo est color in follis, quae nova laesit hiems, is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, et numquam queruli causa doloris abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 812)
namque repentinus laudis calor ad nova fervens proelia nec telis meminit nec tegmine cingi, pectore sed fidens valido membrisque refectis provocat insani frangenda pericula belli, ecce lacessentem conlatis viribus audet prima ferire Fidem veterum Cultura Deorum, illa hostile caput phalerataque tempora vittis altior insurgens labefactat, et ora cruore de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat elisos in morte oculos, animamque malignam fracta intercepti commercia gutturis artant, difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 14)
vidi multos, quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 391:1)
raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 199:3)
Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 9:2)
ut homini nequam lapso et, ut allevaretur, roganti, tollat te qui non novit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 207:2)
Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 167:3)
nam, etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 180:4)
ideoque abiectos aut summittentes se libenter allevamus, quia hoc facere tanquam maiores videmur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:2)
adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut allevantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 226:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION