라틴어 문장 검색

quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:5)
inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, omnia tum vero vitai claustra lababant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:6)
Nec initium solum tale esse debet, sed omnis, si fieri potest, oratio videri pathetica, et brevibus sententiis et crebris figuratum muta­tionibus debet velut inter aestus iracundiae fluctuare.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 3:1)
Vix caede peracta Procumbunt, dubiaque labant cervice:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:90)
tu mente labantem Dirige me, dubium certo tu robore firma:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:6)
quis, cum ruat arduus aether, Terra labet, mixto coeuntis pondere mundi, Compressas tenuisse manus Gentesne furorem Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur, Deductique fretis alio sub sidere reges;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:43)
nam murmure vasto Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda, Totque carinarum permixtis aequora sulcis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:40)
Nulli telum vibrare vacabat, Dum labat et fixo firmat vestigia pilo, Dum scopulos stirpesque tenent, atque, hoste relicto, Caedunt ense viam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:25)
Iam naufraga campo Caesaris arma natant, impulsaque gurgite multo Castra labant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:48)
Et quamvis primo ferrum strinxere gementes, Ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit, Dum feriant, odere suos, animosque labantes Confirmant ictu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:79)
Ut numquam fortuna labet successibus anceps, Vincendum toties, terras fundendus in omnes Est cruor, et Caesar per tot sua fata sequendus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:35)
quippe stimulo fluctuque furoris Compages humana labat, pulsusque deorum Concutiunt fragiles animas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:23)
Inde labant populi, coeloque paratior unda Omne pati virus duravit viscera coeno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:40)
Tum Caesar, metuens, ne frons sibi prima labaret Incursu, tenet obliquas post signa cohortes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:39)
omnia nervis Membra relicta labant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION