라틴어 문장 검색

"Quin potius domus tuae patulum ac perflabilem locum, immo et lacu aliquo conterminum refrigerantemque prospicis?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:57)
nam senex claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proxumum bibendi causa gregatim prominabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:2)
"Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:6)
et me de miseriae lacu liberavit.
(ARCHIPOETA, IX132)
Lacus vero aut stagna quae piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 8:1)
Metu magno ea congressio in ipso ponti, utroque exercitu inspectante, facta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 16:1)
LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 2:1)
Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguine miscere medicamentis quae digerendis venenis valent, eumque sanguinein vel potentissimum esse in ea confectione;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 3:2)
Mitridatem, Ponti regem, quinque et viginti gentium linguis locutum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVII 1:1)
Mitridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVII 3:1)
Mirabile certe est, in navigationibus ubi nihil aspici datur praeter coelum et pontum, conficere consuesse homines diaria, verum in peregrinationibus per terram, in quibus tot res occurrunt observandae, plerunque hoc omitti, ac si fortuita magis in codicillos mererentur referri quam quae de industria observantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:6)
Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret, Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:14)
Cumque lacum quendam, quo se putat esse ferendam, Tanti latronis procul aspexisset in (h)oris, Ossaque cum spinis quam plura iacere sub imis, Se metuente mori, cum sit locus ipse timori, Incumbens hosti, laniabat acumine rostri;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:18)
Tu quoque: in sanguine testamenti tui extraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장11)
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION