라틴어 문장 검색

his partae victoriae spes et si cedant insignitius flagitium, illis extrema iam salus et adsistentes plerisque matres et coniuges earumque lamenta addunt animos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장3)
mox ubi sanguis in artus extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque invicem lambunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장5)
dein, postquam fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, quod ita cunctos eius artus pervasit ut vox pariter et spiritus raperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장4)
ambusti multorum artus vi frigoris et quidam inter excubias exanimati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장7)
restringitur vinclis venaeque eius per omnis artus exolvuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장3)
illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae leviores dictitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장3)
ad hoc lamenta paventium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae [aetas], quique sibi quique aliis consulebant, dum trahunt invalidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta impediebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장5)
adlatumque hausit frustra, frigidus iam artus et cluso corpore adversum vim veneni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장6)
servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장6)
locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 1:3)
In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec corpora, quae miramur, excrescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 1:1)
lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam tarde ponunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:5)
duriora genti corpora, stricti artus, minax vultus et maior animi vigor.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 2:1)
Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 6:2)
namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem adseverant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION