라틴어 문장 검색

M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:1)
O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 10:1)
Quid tam dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et genio suo praestet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:2)
isti tam censorio adultero non mater est?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 8:1)
Is in hac controuersia cum L. Lamiae filio declamaret, dixit sententiam:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 22:3)
adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 4:4)
quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 4:2)
ita enim dixit in ea oratione quam pro Lamia edidit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:3)
Huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt negant eum haec dixisse - nec enim mentiri sub triumuirorum conscientia sustinebat - sed postea conposuisse.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:8)
tam censorius haud fuit vel ille quem risisse semel ferunt in aevo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum6)
inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:3)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)
primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 257:2)
adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 339:3)
nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit, quam censoriis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 228:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION