라틴어 문장 검색

ut solet a magno fluctus languescere flatu, sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet, sic, quamvis aberat placitae praesentia formae, quem dederat praesens forma, manebat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권487)
Nec plura locuta triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:20)
Crescunt ignisque dolorque languescuntque iterum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:3)
" Spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira atque ita correpto captivarum agmina matrum invocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira nocentem) immergitque manus, foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 48:4)
Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis, cumque suis videor translatam viribus Aetnam pectore ferre meo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:47)
tam procul ignotis igitur moriemur in oris, et fient ipso tristia fata loco, nec mea consueto languescent corpora lecto, depositum nec me qui fleat, ullus erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 319)
strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus, cogitur et vires multiplicare suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 134)
interdum scopulos avolsaque viscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:4)
purpureus veluti cum flos succisus aratro languescit moriens lassove papavera collo demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:10)
haud aliter retro dubius vestigia Turnus improperata refert, et mens exaestuat ira.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:10)
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad terras immane sonat per saxa neque ipso monte minor procumbit, at ima exaestuat unda verticibus nigramque alte subiectat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:9)
quamquam nec Calabrae mella ferunt apes nec Laestrygonia Bacchus in amphora languescit mihi nec pinguia Gallicis crescunt vellera pascuis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1611)
excitanda mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:2)
tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis habet igitur Tubero, quod est accusatori optandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 76:3)
adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION