라틴어 문장 검색

tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis habet igitur Tubero, quod est accusatori optandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 76:3)
adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:6)
ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore, qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 56:2)
Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:2)
Iuvenilis ardor impetu primo furit, languescit idem facile nec durat diu in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:
(세네카, 옥타비아 3:32)
Prima languescit senum memoria longo lassa sublabens situ.
(세네카, 오이디푸스 10:43)
virum sequamur, morte praevertam nefas.
(세네카, 파이드라 3:46)
Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
Ille vero pre nimio dolore languit, clamavit ad dominum et conversa est in canem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:30)
vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1311)
aqua ipsa quaecumque perpetuo labens tractu cunctante languescit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:7)
sed post duos aut his amplius menses sic quoque a nobis cito profectum cum quipiam prodidissent de viatoribus mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano ioco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi colla raptoris pede volatili tigris orbata superemicet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 7:1)
"tenero nec fluxa cubili membra, sed ingenti saxum commune magistro, vix mihi bissenos annorum torserat orbes vita rudis, volucres cum iam praevertere cervos et Lapithas cogebat equos praemissaque cursu tela sequi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권48)
puer his sudavit in arvis notus adhuc tantum maioris lumine clavi, iam tamen et turmas facili praevertere gyro fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri38)
aequaevo cedere fratri mirarique patrem miseraeque ignoscere matri, admonuit fortuna domus, tibine illa nefanda pocula letalesque manu componere sucos evaluit, qui voce potes praevertere morsus serpentum atque omnes vultu placare novercas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii26)

SEARCH

MENU NAVIGATION