라틴어 문장 검색

Boemundus igitur nimium gavisus eo quod jam per biennium vincula et carceres passus, nunc autem quod gratiam in oculis Donimani, Deo miserante, invenisset, et plurimam suae redemptionis clementiam, ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas et in Siciliam pro congreganda pecunia misit, et ut congregatam designata die afferrent in regionem urbis Malatinae, [0644C] ubi reducendus et restituendus erat, concordia quoque et foedus cum Donimano firmandum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:13)
Transactis aliquot post haec diebus, legatio Geigremich et praepotentium regni Corrozan Boemundum et Tankradum in civitate Rohas de redemptione matronae interpellavit, quatenus Baldewinum de Burg, quem tenebant in carcere, pro ejus restitutione remitterent, aut quindecim millia byzantiorum in ejus redditione ab eis mitterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:1)
Arabes autem, quorum consilio Turci a Damasco illuc convenerant, vitae diffidentes, in cavernis montium et caecis latebris, subito ut mures absconditi a facie regis, disparuerunt cum armentis et supellectile, quae in auxilium aedificandi praesidii illuc congesserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:1)
Eodem quoque tempore Conradus stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, vir praeclarus in omni actione militari, ex legatione et petitione ipsius imperatoris facta ad regem Graecorum, [0670B] regis vero facta ad regem Babyloniae, a carcere et vinculis eductus est, et ob causam dilectionis et mutuae retributionis, Alexio, regi magno Graecorum, restitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:1)
Mulier vero juxta promissionem fidei, quae ei facta est a fidelibus, a carcere et vinculis deinceps libera fuit, ac universa sua sibi sine contradictione tam in aedificiis quam caeteris rebus restituta sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:12)
Et alius dixit, "Consiliumabsconditum quasi in carcere tuo est retrusum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:6)
Explicit liber de amore et dilectione Dei et proximi et aliarum rerumet de forma vite, quem Albertanus causidicus Brixiensis de hora SancteAgathe compilavit ac scripsit, cum esset in carcere domini imperatorisFrederici in civitate Cremone.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 99:1)
Consilium vel secretum tuum absconditum quasi in carcere tuoest reclusum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:21)
revelatum vero te in carcere suo tenet ligatum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:22)
"Consilium velsecretum absconditum quasi in carcere suo tenet ligatum;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:10)
sitivi, et dedistis mihi bibere, infirmus et in carcere fui, et visitastis me."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 6:10)
infirmus et in carcere fui, et visitastisme," nec dicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:10)
Expergefecti de improviso vigilesdomus in eligendo furem reperiunt, capiunt, inde loris et fustibus caesumin yma carceris detrudunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 215:4)
"Educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:8)
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION