라틴어 문장 검색

Urbs haec Antiochia, ut aiunt, ad plenum duo milliaria continet in longitudine, unum et semis in latitudine:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:11)
Ubi prae nimia pressura, quam pons sustinere nequiverat (quia tot fugientibus sua latitudo non sufficiebat), plurimi e ponte cadentes undis Fernae involvuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:11)
Mediato deinde mense in silentio cujusdam noctis, quando omnia somni requie solent refoveri, cunctis qui aderant in custodia vigiliarum visio mirifica in coeli culmine ostensa est, quasi ex omni coelo stellae [0524D] in unum collectae, strictimque densatae, in spatio latitudinis unius atrii tria jugera continentis, igneo fulgore, sicut prunae in camino ardentes et in globo contractae scintillabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:1)
In medio autem hoc moderno tabernaculo mons lapideus, [0549D] natura fundatus, proeminet, fere in latitudine continens tertiam partem jugeri, in altitudine habens duos cubitos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:5)
Arx autem haec Tabaria sita est juxta locum, quem appellant mare Tiberiadis, duo milliaria habens in longitudine et duo in latitudine.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:19)
Unde Japheth dictus est, quod latitudo significatur Latine.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:18)
Quadrata autem hominis membra esse evidens ratio, si consideres pectus hominis, consideres ventrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi cum voluptatibus et epulis ventre distento mensura naturalis exceditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:7)
Sunt autem pleraque eorum, et si non ejusdem longitudinis, aut latitudinis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:9)
Summa secundum longitudinem, media secundum latitudinem, minima secundum altitudinem:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:15)
Et facies arcam trecentorum cubitorum longitudine, et quinquaginta cubitorum latitudine, et triginta cubitorum altitudine, addidit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:2)
Latera, naticae, femora, et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:6)
Indifferentia autem latitudinem habet, quae est in salute, vigore, decore, fortitudine, divitiis, gratia, nobilitate, amicis, potestatibus, et caeteris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 4:6)
Non immerito latitudo dicitur, quando etiam in alteram partem naturae, hoc est, maritimam generatio ejus processit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 3:3)
Vere enim tamquam latitudo non fuit eo contenta, quod in usum hominibus natura praescripserat, hoc est, terrae possessione:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 3:4)
Ultra Tanain panduntur in latitudinem Sauromatae, per quos amnes fluunt perpetui et et Theophanes et Totordanes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION