라틴어 문장 검색

nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 250:2)
ita fiet illud, quod Ennius probat, cum dicit ore fuisse, non quod Cicero in his reprehendit, quos ait latrare non agere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 178:3)
Nos enim dicimus omnia ista, quae gemitus mugitusque exprimunt, levia esse et contemnenda;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 4:3)
circa ruinas rabida latravit suas, Troiae superstes, Hectori, Priamo, sibi.
(세네카, 아가멤논 12:17)
tractus ad caelum canis inferorum triplici catena tacuit nec ullo latravit ore, lucis ignotae metuens colorem.
(세네카, 아가멤논 15:14)
Desierant latrare canes urbesque silebant;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:9)
vaccarum uno die alterove mugitus auditur, nec diutius equarum vagus ille amensque discursus est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:2)
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo mansuescit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:3)
De alterius vita, de alterius morte disputatis et ad nomen magnorum ob aliquam eximiam laudent virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum minuti canes, latratis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 96:1)
Siciliae fuisse dicitur dominus, qui inclusos aeneis tauris homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, uerba non possent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.10)
qualis impressa fugax taurus bipenni volnus et telum ferens delubra vasto trepida mugitu replet, aut quale mundo fulmen emissum tonat, sic ille gemitu sidera et pontum ferit, et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas excepit omnis;
(세네카, Hercules Oetaeus 12:16)
quercus hanc sortem mihi fatidica quondam dederat et Parnassio Cirrhaea quatiens templa mugitu specus:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:10)
' quis non totos horruit artus totiens uno latrante malo?
(세네카, 메데아 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION