라틴어 문장 검색

obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro rettulit indomitum solito truculentior agmen quod dominis per bella caret, populoque superbo Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
"huius tum famulum quidam truculentior horum, mox feriende, feris;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 102)
"hic cum vexatur piceis aquilonibus aestus, scrupeus asprata latrare crepidine pumex incipit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem65)
ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 6:4)
habet consuetudo nostra pro ritu, ut etsi pauca edit, multa conscribat, veluti est canibus innatum, ut, etsi non latrant, tamen hirriant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Megethio salutem 2:1)
natus ad Euphraten, pro Christo ergastula passus et quinquennali vincula laxa fame, elapsus regi truculento Susidis orae occiduum properas solus ad usque solum, sed confessorem virtutum signa sequuntur spiritibusque malis fers, fugitive, fugam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:5)
hostis est omni hoste truculentior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:1)
Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci si quis et inserto geminos Aniene penates aut potuit sociae commercia noscere ripae certantesque sibi dominum defendere villas, illum nec calido latravit Sirius astro, nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci1)
citius me tigris abactis fetibus orbatique velint audire leones, nec si tergeminum Sicula de virgine carmen affluat aut silvis chelys intellecta ferisque, mulceat insanos gemitus, stat pectore demens luctus et admoto latrant praecordia tactu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus6)
illum nec temo latrabit Cerberus ore, nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris terrebit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus82)
hinc Phrygius fulvis venator tollitur alis, Gargara desidunt surgenti et Troia recedit, stant maesti comites, frustraque sonantia lassant ora canes umbramque petunt et nubila latrant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권191)
iam illinc a limine discors iratusque oneri solito truculentior ardet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권168)
Arcades insanas latrare Lycaonis umbras nocte ferunt tacita, saevo decurrere campo Oenomaum sua Pisa refert;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권195)
"cur hic truculentus in ore pallor, et ad patrios non stant tua lumina voltus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권305)
Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION