라틴어 문장 검색

Cum peteret seram media iam nocte matellam Arguto madidus pollice Panaretus, Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse, Nec fuerat soli tota lagona satis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXIX1)
Invidet hosti Roma suo, veniat laurea multa licet:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, V2)
Pinguescant madido laeti nidore penates Flagret et exciso festa culina iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII2)
Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret Et rudis hibernis villa nataret aquis, Plurima, quae posset subitos effundere nimbos, Muneribus venit tegula missa tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVI1)
Turpis ab inviso pendebat stiria naso, Cum flaret madida fauce December atrox:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVII4)
Deinde experta latus madidoque simillima loro Inguina nec lassa stare coacta manu, Deseris inbelles thalamos mollemque maritum;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LVIII2)
Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos, Nec minor ista tuae laurea pacis erat, Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XV2)
Non quercus te sola decet nec laurea Phoebi:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXXII4)
Aestuet ut nostro madidus conviva ministro, Quem permutatum nec Ganymede velis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII4)
Saepe sub hac madidi luserunt arbore Fauni, Terruit et tacitam fistula sera domum;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI5)
Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno, Et pruris domini cum Ganymede tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII2)
Secta coronabunt rutatos ova lacertos, Et madidum thynni de sale sumen erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII6)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Sed quid agam potius madidis, Saturne, diebus, Quos tibi pro caelo filius ipse dedit?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I8)
Splendida ne madidi violent bombycina crines, Figat acus tortas sustineatque comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXIV Acus aurea1)

SEARCH

MENU NAVIGATION