라틴어 문장 검색

Quis enim valeat digno canere praeconio Auxentium Mediolanii incubantem huius excubiis sepultum paene ante quam mortuum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:4)
Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum figat aprum et nuda teneat venabula mamma, patricios omnis opibus cum provocet unus quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat, cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi Crispinus Tyrias umero revocante lacernas ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, nec sufferre queat maioris pondera gemmae, difficile est saturam non scribere, nam quis iniquae tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, causidici nova cum veniat lectica Mathonis plena ipso, post hunc magni delator amici et cito rapturus de nobilitate comesa quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat Carus et a trepido Thymele summissa Latino?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I10)
densissima centum quadrantes lectica petit, sequiturque maritum languida vel praegnas et circumducitur uxor.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I46)
"namque facit somnum clausa lectica fenestra, ante tamen veniet:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III95)
noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic effigiemque deae longis siphonibus implent inque vices equitant ac Luna teste moventur;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI156)
perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis praetextae trabeae fasces lectica tribunal;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X13)
Sic demum ex consilio amicorum lectica delatus senatui retulit, et vix consummato sermone sine mora recuperata bona valitudine curia pedibus egressus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 4:2)
Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXI1)
Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVI5)
Invidiosa tibi quam sit lectica, requiris?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVII4)
Octo Syris suffulta datur lectica puellae, Nudum sandapilae pondus amicus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II6)
Lecticam sellamve sequar?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, X6)
Non te cucullis adseret caput tectum, Lectica nec te tuta pelle veloque, Nec vindicabit sella saepius clusa:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII5)
dicimus enim et inpleor illius rei, ut Cicero squaloris plenus ac pulveris et inpleor illa re, ut Iuvenalis lectica Mathonis plena ipso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2152)
hic ergo templa tantum sacra declarat cum subiungit 'centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, excubias divum aeternas pecudumque cruore', quibus scilicet et sacratio ageretur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2004)

SEARCH

MENU NAVIGATION