라틴어 문장 검색

Nam si principem legitimum prodidissent, vel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 10:2)
Procopio superato in Phrygia, internarumque dissensionum materia consopita, Victor magister equitum ad Gothos est missus, cogniturus aperte, quam ob causam gens amica Romanis, foederibusque longae pacis obstricta, tyranno dederat adminicula, bellum principibus legitimis inferenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 1:1)
Nondum finita oratione, dictis cum assensu laeto auditis, pro suo quisque loco et animo, milites alius alium anteire festinans, tamquam utilitatis et gaudiorum participes, Gratianum declararunt Augustum, clamorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 10:1)
Nec minus quoque calamitatum participes fuere similium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 28:1)
Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 7:1)
Qua spe Tripolitani frustrati, formidantesque extrema, allapso legitimo die concilii, quod apud eos est annuum, Severum et Flaccianum creavere legatos, Victoriarum aurea simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque lacrimosas provinciae ruinas docerent intrepide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 7:1)
Quibus compertis, Romanus, misso equite velocissimo, magistrum officiorum petit Remigium, affinem suum vel rapinarum participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii Vincentio vicario sibique deferri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 8:1)
Nubel velut regulus per nationes Mauricas potentissimus, vita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus, discordias excitavit et bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:1)
Quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani vicem, incivilitatis eius erat particeps et furtorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 6:1)
Digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos undere parum sperari potuit) ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 50:2)
Unde quasi futurus particeps suscipiendi pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio comperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae, speque quod revertetur, natio nobis opportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 4:1)
pedibusque eius prostrata, orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 1:2)
Post conclamata imperatoris suprema, corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu, anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae non semper dicatae legitimorum principum fidei, velut imperiorum arbitri, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 1:1)
Cum negotium in his esset angustiis, et tamquam in eadem navi futuri periculorum (si accidissent) participes, omnes eadem formidarent:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 2:1)
Hocque concinenti omnium sententia confirmato, Cerealis avunculus eius ocius missus, eundem puerum lecticae impositum, duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus, Augustus nuncupatur more sollemni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION