라틴어 문장 검색

Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur, non, quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius quiddam de illo, de quo scripta sunt, suspicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 15:1)
multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite, quaeso, studiose, ut facitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:1)
is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:2)
Legebantur in Laurentino mihi libri Asini Galli de comparatione patris et Ciceronis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:3)
Non dubito cupere te pro cetera mei caritate quam maturissime legere hunc adhuc musteum librum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 6:1)
Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum De Amicitia componeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 12:1)
Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:2)
Quae postea ita esse, uti dixerat, cognovimus, cum et Laudationes Funebres et Librum Commentariun De Familia Porcia legeremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 18:2)
et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 19:8)
huic generi, in quo et misericordia et iracundia et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis in libris, quos poteris mecum legere cum voles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 3:1)
Habes, si scripseris num aliquis in municipio vestro ex sodalibus meis, num etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli librum ut circulator in foro legeris, ἐπάρασ scilicet, ut ait Demosthenes, τη`ν φωνη`ν και` γεγηθω`σ και` λαρυγγίζων.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 6:2)
Legat interim dominus meus in libro hoc.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:11)
suffecerit siquis Definitiones, Leges motuum & sectiones tres priores Libri primi sedulò legat, dein transeat ad hunc Librum de Mundi Systemate, & reliquas Librorum priorum Propositiones hic citatas pro lubitu consulat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:9)
Haec tum Favorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat, nos autem postea, cum librum forte Erasistrati legeremus Διαιρέσεων primum, id ipsum in eo libro, quod Favorinum dicere, scripture offendimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 6:1)
Quilibet in libro diuine mentis agenda Discit ibique legit que sint uentura, Deumque Consulit, in speculo deitatis singula cernens:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION