라틴어 문장 검색

abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:6)
uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino salso frigido;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:3)
qui boni suci sunt, acria salsa, uinum uetus austerum uitare, leni ambulatione uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:26)
In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis [cibis], neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:1)
Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisue est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore [in] finito diu lacrima cum pituita profluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 3:3)
utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 7:6)
aut salsa aut cum uerbenis uel malicorio incocta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:3)
Quod ubi incidit, diu leuiterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fouendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 35:1)
Extenuat corpus aqua calida, si quis in eam descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 16:1)
non uti cibis variis, minimeque jurulentis, aut leguminibus iis, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 1:5)
Numquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem, aut dulce;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 2:2)
denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia, leguminaque, et quidquid inflare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VII Remedia ad coli dolorem. 1:2)
inter quae descendit salsus et calidus succus, qui contractis aliquo morbo nervis opitulatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 10:5)
Scire igitur oportet, omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 2:1)
Ex leguminibus vero valentior faba, vel lenticula, quam pisum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION